zaterdag 29 september 2012

Borussia


Borussia (-ae, f,), sive Prussia (Theodisce: Preußen), est historicum terrarum Europae Orientalis Mediaeque nomen, significans:

1. Regio in ora maris Baltici sita, ex nomine localis gentis Borussorum nominatur, quae saeculo tertio decimo ab Ordine Teutonico occupata fuit (vide Civitas Ordinis Teutonici). Serius regio illa nominata est "Borussia orientalis" (nunc pars Russiae, Poloniae et Lituaniae).

2. Regnum (ab anno 1701), quod Borussiam orientalem et Brandenburgum inclusit. 
Caput regni Berolinum erat.
Cum anno 1871 Imperium Germanicum unitum concreverit, Borussia regnum dominans Germaniae fuit (Borussiae rex etiam imperator Germaniae fuit, donec anno 1918 terra illa facta est res publica).

Post Bellum Orbis Terrarum I Borussia orientalis divisa est, non magna parte septentrionali separata. Quod territorium ab anno 1923 Lithuaniae pars est. Reliqua quidem pars maior etiam, sed post Bellum Orbis Terrarum II demum, divisa in partes duas, quorum una Poloniae pars integralis facta est, sed altera Russiae regio Calininopolitensis nomine Borussiae prorsus deleto.

Die 25 Februarii 1947 civitates, qui Bellum Orbis Terrarum II vicerant (Civitates Foederatae, Francia, Regnum Unitum ac Unio Sovietica), Borussiam aboleverunt.

Curiositas
Borussia etiam nomen corporis studentium est.

Nonnullae deportus societates hoc nomen habent, exempli gratia: Borussia Mönchengladbach, Borussia Dortmund.

bron: wikipedia

Geen opmerkingen:

Een reactie posten